라틴어 문장 검색

Bene itaque philosophi, imo Dominus per eos id forsitan ignorantes, tam ipsi animae mundi, quam superioribus firmamenti partibus nimiam ac summam modulationis suavitatem assignant, ut quanta pace, quanta fruantur concordia, quam diligentius possent exprimerent, et quam concorditer cuncta in mundo divina disponit bonitas, quam illi animam mundi, veritas Spiritum sanctum, ut dictum est, nominat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:14)
Praeterea unum in masculis plus quam in feminis ordinem reperimus, quia quidam masculus nobilissimus invenitur, ut puta clericus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:9)
Sed quum non solum feminis sed etiam masculis morum probitas nobilitatem inducat, a tuo me forsitan minus recte repellis amore, quum et mei mores nobilitatis me forte virtute coruscant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:3)
Talis enim specialitas aliis forte posset praeiudicium generare, quibus forsitan equalis vel maior quam vobis est mihi serviendi voluntas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:14)
Sed consules me forsitan an, si unus coamantium amoris nolens ulterius vacare solatiis alteri se subtraxerit amanti, fidem videatur infringere coamanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 13:1)
Si qua vero mulier haec dominarum ausa fuerit temerare statuta, suum ei puta largiendo amorem, eidem semper maneat obnoxia poenae et omni probae feminae maneat exinde penitus inimica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 25:4)
forsitan urbs capta est, sui occisi, ipse nimirum fugae intentus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:6)
et forsitan ignoscet tibiDeus peccata tua.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:14)
"Provide tibisemel de inimicis, et milies de amicus, quia forsitan quandoque amicusfiet inimicus, et sic levius poterit perquire dampnum tuum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:18)
Eciam non etate puta sed vitio puer.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:6)
"Et oculos et aures vulgi malos testes esse puta,"ut alius dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:9)
Virtutem primam puta compescere linguam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 16:1)
Quod diu tractaveris, id puta rectissimum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 93:4)
Tertiam vero rationem, in qua dixisti, quod, si meo consilio vel sensute regeres, videreris mihi concedere primatum, et potestatem super te mihidare, puto frivolam, immo nullam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 29:1)
"De consiliis, quod diu tractaveris, id puta rectissimum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 95:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION